- ASSUMPTIO
- I.ASSUMPTIOin Ecclesia Romana dies dicitur mortis Sacti alicuius, quô scil. eius anima assumitur in caelum. Proprie vero transitus B. Virginis, ut ait Durandus Rational. l. 7. c. 1. n. 15. Frodoardus in Leone IV.Tandem clara dies Reginae Adsumptio caelisRegiparentis adest, etc.Quod Festum celebratur die 15. Augusti, et omnium maximum est in Ecclesia Romana ac per excellentiam Dies Dominae dicitur, ut haber Baronius in Martyrologio ad h. d. De eius origine ac instititutione nihil certi adferunt. Graeci non Assumptionis nomine, nec graecô, quod id significaret, sed Κοιμήσεως, Dormitioms, utuntur: quia de assumptione in corpore nihil habuerunt certi. Usuardus et Ado, inquit Batonius, cum hac die celebrari dicant genitricis dormitionem, de Ecclesiae iudicio verba baec subdunt: Plus elegit sobrietas Ecclesiae cum pietate nescire, quam aliquid frivolum et apocryphum inde tenendo docere. Sed quae fecuta est aetas, huius sobrietatis limites egressa, eas lectiones ex variis Auctoribus, in huius Festi officio, recitari curat, quae rem in dubio minime relinquunt. Et quamvis id aperte non definierit Ecclesia Romana quod fuerit B. Virgo in caelum cum corpore aslumta; vix tamen ullus in ea est, qui de eo dubirantem ferat. Vide A. Rivetum Apolog. pro SS. Virgine Maria l. 1. c. 21. et l. 2. c. 13.II.ASSUMPTIOurbs Episcopalis nova et parva Americae meridionalis prope fluv. Argenteum, in regione Paraguaia. Aliis Beata Maria Assumpta. Herrera c. 24. De origine nominis, hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.